Skip to content

De nobis

En praestamus tibi, benevole Lector, scholarum Latinarum et Graecarum lectissimam congeriem, ex qua quodcumque eliges animi delectamentum: sive Tiro linguas ipsas, id est Latinam et Graecam, ediscere cupias, sive Veteranus operibus praestantissimorum auctorum Latine et Graece recitandis et explicandis aurem admovere velis, seu etiam manuscripta Latina sine sudore lecturus aggredi desideres: scholas nostras te speramus inventurum tibi utiles. Has videbis enim abhorrere longe ab illis, quae in scholis publicis reperiri possunt, ubi – saltem in linguarum classicarum disciplina – obsoleta principia paedagogica et rationes docendi iam dudum peracti XIX aevi praevalere videntur. Nostrum autem principium est linguas antiquas tradere discipulis ratione vivaci, simplici et studium excitanti, qua inventa nostri temporis non spernantur neve abrogentur sed potius adhibeantur et in institutionis Latinae seu Graecae ipsorumque discipulorum utilitatem accommodentur ita, ut ii omnibus facultatibus, quae ad auctores Latinos Graecosque evolvendos requiruntur, quam primum potiantur. Sic ergo institutos et nutritos alumnos nostros adducere volumus AD FONTES (et illos vetustissimos, inter quos documenta manu exarata et antiquo prelo impressa ducamus, et hos recentissimos, inter quos et acroamata retialia expediat numeremus), ex quibus hauriant uberrimam undam. Linguarum antiquarum peritiam praecipuum esse instrumentum censemus non solum ad legendos auctores, sed etiam amicos, quos eiusdem desiderati laticis sitientes, ad ipsorum FONTIVM ripas et undas ex toto terrarum orbe confluentes forte invenies. Quin eos Latine seu Graece alloquens de rebus tam tibi caris suaviter sermocinabis? Ideo vigebit, crescet et florebit RES PVBLICA LITTERARVM, cuius iam civis inter optimos eris.

Quo tendamus

Bene venisti, amice! Sis patiens oramus, insudamus enim, ut haec sectio elegantissima Latinitate conscribatur. Dum tamen conscribitur, legas eam quaesumus Anglice vel etiam Polonice.

Docentes

dr Martinus Loch
Scholae conditor et rector
dr Elisabetha Górka
magistra
mgr Carolina Szula
magistra
dr Martinus Loch
Instituit scholas linguae Latinae et seminaria de opusculis scriptorum Latinorum

Gradum magistri in philologia classica impetratus est anno MMXII in Universitate Jagellonica Cracoviensi et deinde gradum doctoris in eadem disciplina anno MMXIX in Universitate Posnaniensi. Incumbit praecipue in Latinitate vulgari (inscriptionibus graphio exaratis et tabulis defixionum nec non usu vocabulorum eroticorum et obscenorum), opusculis Latinis Polonorum, Priapeis, Martiale, Catullo et Petronio. Studet praeterea hodiernis rationibus linguas docendi, quas ad necessitates institutionis Latinae adaptandas curat, adhibendas promovet et exercet. Moderator fuit Scholarum Aestivarum Posnaniensium (annis MMXIII-MMXXI) aliorumque conventuum Latinorum, qui in Polonia acti sunt. Particeps fuit consiliorum scientificiorum de Musis Aristotelicis in scriptis et doctrinis, quae exeunte aetate renascentium litterarum apud Polonos vigebant (annis MMXIV-MMXVI) et de Polonis apocryphis Novi Testamenti (annis MMXIX-MMXXII). Ex anno MMXVII curat etiam Latinam partem Certaminis Poetici Sarbieviani, quod Plonsciae instituitur. Ceteroqui multis annis munere organoedi in Ecclesia Catholica functus est nec non tirocinium horologiarii fecit, qua de causa etiam opuscula Latina ad musicen, artem organa et horologia struendi nec non ad alias provincias artificiorum spectantia eum maxime alliciunt.

Opuscula selecta:

Loch M., Latine loquor! – Czyli żywa łacina jako metoda dydaktyczna, Symbolae Philologorum Posnaniensium, tomus XXV, nr 2, pp. 137-151, http://pressto.amu.edu.pl/index.php/sppgl/article/view/5728, 2015.

Loch M., Kilka uwag na temat polskiej edycji SEKSUALIZMÓW ŁACIŃSKICH Jamesa N. Adamsa, Symbolae Philologorum Posnaniensium, tomus XXIV, nr 1, pp. 276-283, 2014.

Loch M., Żywa łacina – między prawdą a mitem. Zarys historii zjawiska oraz próba zdefiniowania terminu żywa łacina, Literary and Language Studies of Warsaw, nr 3, pp. 153-170, http://www.lingwistyka.edu.pl/Roczniki/Index, 2013.

Loch M., Facca Danilo, Brotto Luisa, Johannes Regius: Exercitationum peripateticarum libri II, Wydawnictwo Naukowe Sub Lupa, Warszawa, 2020.

Loch M., Domagała Sebastian, Ochman Katarzyna, Latin Teaching in Poland: A New Renaissance with Communicative Approaches?, in „Communicative Approaches for Ancient Languages”, red. Mair E. Lloyd, Steven Hunt, pp. 161-177, Bloomsbury Publishing, London-New York-Oxford-New Delhi-Sydney, 2021.

Loch M., Łacińskojęzyczne źródła Żywota św. Anny, in „Źródła staropolskich apokryfów. Pytania, problemy, perspektywy”, Poznań, 10-11 grudnia 2020, Zakład Historii Języka Polskiego UAM, 2020.

Loch M., Animadversiones quaedam in marginalia exemplaris Sd.614.82 (BUW) Evangelii sec. Matthaeum, ed. Regimontanae (A.D. 1551) a Ioanne Malecio exarata, in „Nil sine litteris – scripta in honorem professoris Venceslai Walecki”, red. T. Nastulczyk, S. Siess-Krzyszkowski, Kraków 2018, pp. 465-478.

dr Elisabetha Górka
docet scholas de litteris Latinis

Elisabetha Górka studuit litteris Latinis et Graecis in Universitate Wratislaviensi, ibique etiam doctrinae quae animum humanum cogitatione assequi nititur se totam dedit, et inde duas laureas magistrales sibi comparavit. Quattuor abhinc annis carmina bucolica Baptistae Mantuani, poetae qui aetate artium renatarum floruerat, investigare coepit et modo his amoenissimis studiis peractis lauream doctoris est adepta. Hinc facile intellegere potes eam maximo ardore erga litteras Latinas recentiores flagrare; inter alia autem, quae eam oblectant, numerantur varia argumenta quae ad animum humanum curandum et gentem humanam penitius cognoscendam spectant necnon rationes quibus linguam Latinam melius docere possimus. Inde ab anno MMXVIII apud varias universitates et instituta tam Polonica quam extera scholas linguae Latinae docere solet.

Opuscula selecta: 

Górka E., Miasto w bukolice. Na przykładzie eklogi szóstej ze zbioru Adolescentia Baptysty Mantuana, „Academic Journal of Modern Philology” 11 (2021), 115–126.

Górka E., Wandowicz M., Odwrócony «świat na opak». O Masce Śmierci Szkarłatnej Edgara Allana Poe w kontekście teorii karnawału, „Przestrzenie Teorii” 35 (2021), 235–246.

Górka E., Przekład eklogi pierwszej O szlachetnej miłości i szczęśliwym jej zakończeniu (De honesto amore et felici eius exitu) ze zbioru Adolescentia Baptysty Mantuana, „Terminus. Czasopismo Wydziału Polonistyki UJ” 58 (2021), 81–95.

Górka E., Mito e storia sacra nella Parthenica Prima sive Mariana di Battista Spagnoli, „EOS: Commentarii Societatis Philologae Polonorum” 109 (2022), 175–201.

Górka E., The Motif of Arboreal Metamorphosis in The Neo-Latin Patoral. The Case Study of Jacopo Sannazaro’s Salices and Pierre-Daniel Huet’s Vitis, „Collectanea Philologica” 26 (2023), 197–212.

Górka E., Cykl poetycki do Hyelli ze zbioru Lusus Andrei Navagera – wstęp, przekład, komentarz, „Terminus. Czasopismo Wydziału Polonistyki UJ” 2 (2023), 243–265.

Górka E., Bekieszczuk K., Historia kościoła pw. Matki Zbawiciela Świata w Loreto Baptysty Mantuana. Wstęp i tłumaczenie, „Collectanea Theologica” 93/2 (2023), 147–174.

mgr Carolina Szula
docet scholas de litteris Latinis et palaeographia Latina

Carolina Szula studuit philologiae classicae in Universitate Wratislaviensi. Nunc in eadem Universitate commentationem doctoralem scribit de manuscripto De iudiciis urine cuius auctor – medicus aetatis mediae – Thomas Wratislaviensis est. Studet ergo codicibus medii aevi, qui ad medicinam spectant. Ab anno MMXIX Wratislaviae linguam Latinam in lyceo XIV docet, nec non in Schola Aestiva Posnaniensi et Scholis Wratislaviensibus.

Opuscula selecta: 

K. Szula, Żółć jako przyczyna albo symptom chorobowy w wybranych tekstach z Corpus Hippocraticum, „Żółć – gniew – furia. Medyczne i kulturowe aspekty na przestrzeni dziejów”, red. W. Ślusarczyk, G. Frischke, Lublin 2022, s. 109–122.

K. Szula, Nazewnictwo narzędzi medycznych w czwartej księdze Onomastikonu Polydeukesa, „Kwartalnik Historii Nauki i Techniki”, 68 (2), 2021, s. 55–67.

K. Szula, Medykamenty i recepty przedstawione w pierwszej księdze traktatu O chorobach kobiecych ze zbioru Corpus Hippocraticum, „Dawne surowce lecznicze”, red. W. Ślusarczyk, G. Frischke, Lublin 2021, s. 11–20.

Scholae

De amore silvestri
Schola de carminibus bucolicis variorum poetarum, qui recentioribus aetatibus floruerunt, nec non de eorum exemplis Ovidianis.
Docebit dr Elisabetha Górka
De Sancto Antonio et monstris
Schola de scriptis Maphaei Vegii, poetae Itali (vixit annis 1407–1458), quam docebit
dr Elisabetha Górka
De Troia capta
Schola de II libro Aeneidos, quam docebit
dr Martinus Loch
De Didone infelici
Schola de IV libro Aeneidos, quam docebit
dr Martinus Loch
De carminibus Priapeis
Schola de carminibus Priapeis, quam docebit
dr Martinus Loch
Lingua Latina per se illustrata
Scholae linguae Latinae adhibitis libellis seriei "Lingua Latina per se illustrata", quas docet dr Martinus Loch.
De sacris virginibus
Schola de "Parthenicis" sive sacris virginibus, quarum vitas et gesta
Baptista Mantuanus (1447-1516)
hexametris cecinit.
Docebit dr Elisabetha Górka
De amore silvestri

Si quando summa aestate per campos sole flagrantissimo perustos ambules, e longinquo marginem silvae opacae intuitus subinde in umbras eius frigidissimas te des, statim penitus cognoscere tibi videaris animum omnium qui in nemora effugiunt ut amoenitate silvestri sese oblectent, placidoque silentio viridique iucunditate mentem recreent. Si forte tamen in umbra fagina codicillos Romanos verteris (quis enim alio consilio sub arbore considet nisi ut animum lectione Latina delectet?), facile disces hisce in locis viatrices incautas nonnumquam pro blando otio silvicolas ingrato affectu erga eas ardentes reperire. Tali fato Daphne illa Ovidiana, tali Syrinx a Pane adamata, tali denique innnumerabiles aliae nymphae, virgines, deae frustra effugisse sunt conatae. Inveniuntur tamen et aliae fabulae in quibus amorem silvestrem felix et faustus exitus expectat. De his fabulis amatoriis, de quibus tot tantique bucolici qui aetate artium renatarum floruerunt in carminibus suis narraverunt, in hoc cursu scholarum cognoscetis. Legemus enim de amore et odio, de libidine et pudore, de invidia, de timore, de methamorphosibus formae corporisque et de mutationibus animi humani, qui amorem, quem saepe repellit, appetit et concupiscit.

I schola: De fugis Ovidianis
II schola: De amore Daphnidis (Eclogae, Naldius Naldus)
III schola: De nymphis in salices mutatis (Salices, Iacopus Sannazarus)
IV schola: De amore Fausti et Gallae (Adolescentia, Baptista Mantuanus)
V schola: De amore Vitis et Ulmi (Eclogae, Pierre-Daniel Huetus)

Docebit dr Elisabetha Górka.

I schola habebitur die 14. m. Mai hora 20:00 (CEST)

Stips:
300 PLN / 75 EUR – pro participando in omnibus scholis
aut
80 PLN / 20 EUR – pro singulis scholis

De Sancto Antonio et monstris

Inter eos, qui vitam suam Deo Christianorum dedicare decreverunt et in loca deserta situque diuturno et solitudine taetra horrentia abscesserunt ut illic continuis corporis cruciatibus et perpetua precatione ad vitam aeternam aditum sibi patefacerent, longe lateque innotuit fabula illa de itinere quod temporibus antiquis sanctus Antonius ad Paulum primum eremitam fecit. Dum loca sicca peragrat ut iussu Tonantis ad habitationem senis longaevii adveniat, obvia ei duo monstra horrenda fiunt, unum speciem centaurii alterum vero satyrii figurans. Ut plura de hoc mirifico conventu cognoscatis, nomen ad hanc scholam date, in qua legemus partes libri secundi et tertii operis de vita et gestis sancti Antonii, quod Maphaeus Vegius, poeta Italus, saeculo quinto decimo exaravit.

Docebit dr Elisabetha Górka.

I schola habebitur die 2. m. Aprilis hora 20:00 (CEST)
II schola habebitur die 9. m. Aprilis hora 20:00 (CEST)

Stips 120 PLN / 30 EUR

De Troia capta

In II libro Aeneidos verbis ipsius Aeneae Vergilius enarrat fata Troiae: primum explicat, quonam pacto sive dolo Graeci intra Troiae muros irruerere valuerint, deinde canit postremam Teucrorum pugnam, interea somnium Aeneae, mortem Priami et Aeneae fugam. In hac decem scholarum serie legemus capitulum XXXVII “Romae Aeternae”, explicabimus electos locos II libri Aeneidos, evolvemus vetustissimos Vergilii codices. Non deerunt nobis commentarii Serviani nec clarissimae imagines, quibus ruinae Troiae et Aeneas ipse depinguntur.

Scholae destinantur iis, qui “Familiae Romanae” materiem (scil. vocabula et grammaticam) bene callent.

Docebit dr Martinus Loch.

Prima schola habebitur die 2. m. Aprilis hora 18:00 (CEST), ceterae fient eadem hora sequentibus diebus Mercurii.

Stips 300 PLN / 75 EUR

De Didone infelici

In IV libro Aeneidos Vergilius enarrat amorem Didonis erga Aeneam, quo regina infelix dolo Veneris inflammata exarsit eoque furens mortem sibi conscivit. In hac XV scholarum serie praefatis praefandis de Didone ipsa (scil. de marito eius interempto, fuga in Africam nec non de Carthaginis origine) perlegemus et explicabimus locos electos IV libri Aeneidos:

I. Colloquium Didonis cum sorore Anna, quod est exordium totius libri;
II. Concubitum Didonis cum Aenea, quem regina nuptias appellat famamque illius;
III. Iras Iarbae, regis Gaetulorum, qui Iovi obicit inertiam;
IV. Legationem et iter Mercurii, qui Aeneam proficisci iubet;
V. Rixam Aeneae cum Didone, quae eius fugam praesensit;
VI. Colloquium Didonis cum sorore Anna, cum regina poscit rogum parari;
VII. Somnium Aeneae et fugam;
VIII. Didonis devotiones in Aenean obiectas ipsiusque mortem.

Haec omnia tractabimus varios codices Aeneidos evolventes (cum exaratos capitali rustica, tum scriptione humanistica) non absentibus commentariis Servii.

Scholae destinantur iis, qui “Familiae Romanae” materiem (scil. vocabula et grammaticam) bene callent.

Docebit dr Martinus Loch.

Prima schola habebitur Kalendis Octobribus hora 18:00 (CEST), ceterae fient eadem hora sequentibus diebus Mercurii.

Stips 450 PLN / 105 EUR

De carminibus Priapeis

Inter opuscula umquam Latine exarata unum quoddam singulare et immo impudicissimum exstat, cuius auctor et origo usque tempora nostra incerta manent: est liber Priapeorum. Cum alii opusculum illud antiquum non unius, sed multorum auctorum carmina ab uno tamen curiositatum studioso collecta et redacta continere censeant, tum alii rem medio aevo exaratam arguant. Haud deerant quoque, qui Donati opinionem sequentes, carmina Priapea Vergilio ipsi tribuerent, cuius auctoritate poetae aetatis renascentium litterarum ducti licentiam sibi datam censuere ad petulantiorum obscenorumque vocabulorum usum nec non ad res admodum spurcas et impudicas pangendas versiculis.

In hac decem scholarum serie primum pauca praefabimur de Priapo eiusque cultus rituumque exordio, dein de carminum ipsorum origine et fortunis (quae enim multis saeculis ignota uno tradita codice narrantur reperta et descripta esse a Boccaccio ipso, cui vetustissimus Priapeorum liber manuscriptus tribuitur); deinde ad electa carmina legenda et explicanda aggrediemur, evolventes vetustissimos praestantissimosque eorum codices atque commentarios manu exaratos, qui numquam prelo editi sunt. Hanc scholam audientes condiscetis etiam plura de invectivis obscenis, quarum significatum lexicographi obscure soliti sunt explicare.

Uti his scholis des aurem necesse est, ut sis legitimae aetatis (scil. XVIII annorum) et perlectum habeas libellum, cuius nomen ‘Familiae Romanae’.

Docebit dr Martinus Loch.

Scholae decem erunt, prima autem habebitur Kalendis Augustis hora 21:00 (CEST), ceterae fient eadem hora sequentibus diebus Veneris.

Stips 300 PLN / 75 EUR

Lingua Latina per se illustrata

Scholae linguae Latinae adhibitis libris seriei “Lingua Latina per se illustrata”:

Pars prima – Familia Romana
Pars secunda – Roma aeterna

Omnes libri ad has scholas necessarii (scil. enchiridia, libellos exercitiorum nec non alia subsidia) in sectione “Bibliopolii” huiusce sedis retialis nostri emi possunt. Scholae sexaginta minutorum habentur in gregibus quinorum (seu etiam plurium) discipulorum bis in septimana:

Grex I – Familia Romana

– diebus Martis et Veneris h. 19:30 (CEST) (nunc legimus cap. IV)

Grex II – Familia Romana

– diebus Martis et Veneris h. 18:00 (CEST) (nunc legimus cap. XXVII)

Grex III – Roma Aeterna

– diebus Lunae et Iovis h. 18:00 (nunc legimus cap. XXXVIII)

Merces scholarum: 500 PLN / 125 EUR pro serie 20 scholarum.

Omnes scholae inciduntur et servatae in “nube”, quae nuncupatur, septem dies post singulas scholas habitas discipulis spectanda patent. Si quis ergo forte cuilibet scholae interesse non possit, nil omittit neve deperdit.

Licet etiam scholas privatas audire, quas ut praenotes, nomen da ope schedulae inscriptionis. Merces singulae scholae 60 minutorum est € 25

Scholas docet dr Martinus Loch.

De sacris virginibus

Saeculo sexto decimo ineunte quidam poeta Carmelitanus expolivit preloque dedit opus vere mirificum. Erant haec septem poemata heroica, quae tamen non regum virtutibus ducumque mirificis gestis, sed vitae humillimae et funeri acerbo dedicata sunt. Dico nempe de septem poematibus de sanctis feminis, quae temporibus antiquis palmam martyrii sunt adeptae et hac gloria viam sibi ad regna caelestia aperuerunt. His operibus nomen commune inditum est Parthenicarum. In hac igitur serie septem scholarum legemus et enucleabimus locos ex eis poematibus selectos, ut melius intellegamus quemadmodum poetae aetatis artium renascentium historiam sacram cum gestis antiquorum heroum soliti sint copulare. Inter alia acta et gesta mirabilia proponendi sunt auditoribus versus de proelio acerrimo quod sancta Margarita summa cum contentione cum Satana pugnaverit, descriptiones nativitatis Iesu, narratio iucunda de angelo qui divae Cartharinae in carcere inclusae dona paradisiaca attulerit.

Haec series septem scholis constat, quarum prima habebitur die sexto mensis Octobris hora 20:00 (CEST), ceterae autem fient eadem hora sequentibus diebus Lunae. Quarum ordo hic divulgatur:

I. Parthenice Mariana
II. Parthenice Catharinaria
III. Parthenice Margaritae
IV. Parthenice Luciae
V. Parthenice Agathae
VI. Parthenice Apolloniae
VII. Parthenice Caeciliae

Stips participandi: 450 PLN / 105 EUR.

Hanc scholam docebit dr Elisabetha Górka.

    Bibliopolium

    Habesne quaestiones?