De sacris virginibus
Saeculo sexto decimo ineunte quidam poeta Carmelitanus expolivit preloque dedit opus vere mirificum. Erant haec septem poemata heroica, quae tamen non regum virtutibus ducumque mirificis gestis, sed vitae humillimae et funeri acerbo dedicata sunt. Dico nempe de septem poematibus de sanctis feminis, quae temporibus antiquis palmam martyrii sunt adeptae et hac gloria viam sibi ad regna caelestia aperuerunt. His operibus nomen commune inditum est Parthenicarum. In hac igitur serie septem scholarum legemus et enucleabimus locos ex eis poematibus selectos, ut melius intellegamus quemadmodum poetae aetatis artium renascentium historiam sacram cum gestis antiquorum heroum soliti sint copulare. Inter alia acta et gesta mirabilia proponendi sunt auditoribus versus de proelio acerrimo quod sancta Margarita summa cum contentione cum Satana pugnaverit, descriptiones nativitatis Iesu, narratio iucunda de angelo qui divae Cartharinae in carcere inclusae dona paradisiaca attulerit.
Haec series septem scholis constat, quarum prima habebitur die sexto mensis Octobris hora 20:00 (CEST), ceterae autem fient eadem hora sequentibus diebus Lunae. Quarum ordo hic divulgatur:
I. Parthenice Mariana
II. Parthenice Catharinaria
III. Parthenice Margaritae
IV. Parthenice Luciae
V. Parthenice Agathae
VI. Parthenice Apolloniae
VII. Parthenice Caeciliae
Stips participandi: 450 PLN / 105 EUR.
Hanc scholam docebit dr Elisabetha Górka.