De Didone infelici
In IV libro Aeneidos Vergilius enarrat amorem Didonis erga Aeneam, quo regina infelix dolo Veneris inflammata exarsit eoque furens mortem sibi conscivit. In hac XV scholarum serie praefatis praefandis de Didone ipsa (scil. de marito eius interempto, fuga in Africam nec non de Carthaginis origine) perlegemus et explicabimus locos electos IV libri Aeneidos:
I. Colloquium Didonis cum sorore Anna, quod est exordium totius libri;
II. Concubitum Didonis cum Aenea, quem regina nuptias appellat famamque illius;
III. Iras Iarbae, regis Gaetulorum, qui Iovi obicit inertiam;
IV. Legationem et iter Mercurii, qui Aeneam proficisci iubet;
V. Rixam Aeneae cum Didone, quae eius fugam praesensit;
VI. Colloquium Didonis cum sorore Anna, cum regina poscit rogum parari;
VII. Somnium Aeneae et fugam;
VIII. Didonis devotiones in Aenean obiectas ipsiusque mortem.
Haec omnia tractabimus varios codices Aeneidos evolventes (cum exaratos capitali rustica, tum scriptione humanistica) non absentibus commentariis Servii.
Scholae destinantur iis, qui “Familiae Romanae” materiem (scil. vocabula et grammaticam) bene callent.
Docebit dr Martinus Loch.
Prima schola habebitur Kalendis Octobribus hora 18:00 (CEST), ceterae fient eadem hora sequentibus diebus Mercurii.
Stips 450 PLN / 105 EUR