De carminibus Priapeis
Inter opuscula umquam Latine exarata unum quoddam singulare et immo impudicissimum exstat, cuius auctor et origo usque tempora nostra incerta manent: est liber Priapeorum. Cum alii opusculum illud antiquum non unius, sed multorum auctorum carmina ab uno tamen curiositatum studioso collecta et redacta continere censeant, tum alii rem medio aevo exaratam arguant. Haud deerant quoque, qui Donati opinionem sequentes, carmina Priapea Vergilio ipsi tribuerent, cuius auctoritate poetae aetatis renascentium litterarum ducti licentiam sibi datam censuere ad petulantiorum obscenorumque vocabulorum usum nec non ad res admodum spurcas et impudicas pangendas versiculis.
In hac decem scholarum serie primum pauca praefabimur de Priapo eiusque cultus rituumque exordio, dein de carminum ipsorum origine et fortunis (quae enim multis saeculis ignota uno tradita codice narrantur reperta et descripta esse a Boccaccio ipso, cui vetustissimus Priapeorum liber manuscriptus tribuitur); deinde ad electa carmina legenda et explicanda aggrediemur, evolventes vetustissimos praestantissimosque eorum codices atque commentarios manu exaratos, qui numquam prelo editi sunt. Hanc scholam audientes condiscetis etiam plura de invectivis obscenis, quarum significatum lexicographi obscure soliti sunt explicare.
Uti his scholis des aurem necesse est, ut sis legitimae aetatis (scil. XVIII annorum) et perlectum habeas libellum, cuius nomen ‘Familiae Romanae’.
Docebit dr Martinus Loch.
Scholae decem erunt, prima autem habebitur Kalendis Augustis hora 21:00 (CEST), ceterae fient eadem hora sequentibus diebus Veneris.
Stips 300 PLN / 75 EUR