De amore silvestri
Si quando summa aestate per campos sole flagrantissimo perustos ambules, e longinquo marginem silvae opacae intuitus subinde in umbras eius frigidissimas te des, statim penitus cognoscere tibi videaris animum omnium qui in nemora effugiunt ut amoenitate silvestri sese oblectent, placidoque silentio viridique iucunditate mentem recreent. Si forte tamen in umbra fagina codicillos Romanos verteris (quis enim alio consilio sub arbore considet nisi ut animum lectione Latina delectet?), facile disces hisce in locis viatrices incautas nonnumquam pro blando otio silvicolas ingrato affectu erga eas ardentes reperire. Tali fato Daphne illa Ovidiana, tali Syrinx a Pane adamata, tali denique innnumerabiles aliae nymphae, virgines, deae frustra effugisse sunt conatae. Inveniuntur tamen et aliae fabulae in quibus amorem silvestrem felix et faustus exitus expectat. De his fabulis amatoriis, de quibus tot tantique bucolici qui aetate artium renatarum floruerunt in carminibus suis narraverunt, in hoc cursu scholarum cognoscetis. Legemus enim de amore et odio, de libidine et pudore, de invidia, de timore, de methamorphosibus formae corporisque et de mutationibus animi humani, qui amorem, quem saepe repellit, appetit et concupiscit.
I schola: De fugis Ovidianis
II schola: De amore Daphnidis (Eclogae, Naldius Naldus)
III schola: De nymphis in salices mutatis (Salices, Iacopus Sannazarus)
IV schola: De amore Fausti et Gallae (Adolescentia, Baptista Mantuanus)
V schola: De amore Vitis et Ulmi (Eclogae, Pierre-Daniel Huetus)
Docebit dr Elisabetha Górka.
I schola habebitur die 14. m. Mai hora 20:00 (CEST)
Stips:
300 PLN / 75 EUR – pro participando in omnibus scholis
aut
80 PLN / 20 EUR – pro singulis scholis