De nobis
En praestamus tibi, benevole Lector, scholarum Latinarum et Graecarum lectissimam congeriem, ex qua quodcumque eliges animi delectamentum: sive Tiro linguas ipsas, id est Latinam et Graecam, ediscere cupias, sive Veteranus operibus praestantissimorum auctorum Latine et Graece recitandis et explicandis aurem admovere velis, seu etiam manuscripta Latina sine sudore lecturus aggredi desideres: scholas nostras te speramus inventurum tibi utiles. Has videbis enim abhorrere longe ab illis, quae in scholis publicis reperiri possunt, ubi – saltem in linguarum classicarum disciplina – obsoleta principia paedagogica et rationes docendi iam dudum peracti XIX aevi praevalere videntur. Nostrum autem principium est linguas antiquas tradere discipulis ratione vivaci, simplici et studium excitanti, qua inventa nostri temporis non spernantur neve abrogentur sed potius adhibeantur et in institutionis Latinae seu Graecae ipsorumque discipulorum utilitatem accommodentur ita, ut ii omnibus facultatibus, quae ad auctores Latinos Graecosque evolvendos requiruntur, quam primum potiantur.
Sic ergo institutos et nutritos alumnos nostros adducere volumus AD FONTES (et illos vetustissimos, inter quos documenta manu exarata et antiquo prelo impressa ducamus, et hos recentissimos, inter quos et acroamata retialia expediat numeremus), ex quibus hauriant uberrimam undam.
Linguarum antiquarum peritiam praecipuum esse instrumentum censemus non solum ad legendos auctores, sed etiam amicos, quos eiusdem desiderati laticis sitientes, ad ipsorum FONTIVM ripas et undas ex toto terrarum orbe confluentes forte invenies. Quin eos Latine seu Graece alloquens de rebus tam tibi caris suaviter sermocinabis? Ideo vigebit, crescet et florebit RES PVBLICA LITTERARVM, cuius iam civis inter optimos eris.