Skip to content

dr Martinus Loch

Gradum magistri in philologia classica impetratus est anno MMXII in Universitate Jagellonica Cracoviensi et deinde gradum doctoris in eadem disciplina anno MMXIX in Universitate Posnaniensi. Incumbit praecipue in Latinitate vulgari (inscriptionibus graphio exaratis et tabulis defixionum nec non usu vocabulorum eroticorum et obscenorum), opusculis Latinis Polonorum, Priapeis, Martiale, Catullo et Petronio. Studet praeterea hodiernis rationibus linguas docendi, quas ad necessitates institutionis Latinae adaptandas curat, adhibendas promovet et exercet. Moderator fuit Scholarum Aestivarum Posnaniensium (annis MMXIII-MMXXI) aliorumque conventuum Latinorum, qui in Polonia acti sunt. Particeps fuit consiliorum scientificiorum de Musis Aristotelicis in scriptis et doctrinis, quae exeunte aetate renascentium litterarum apud Polonos vigebant (annis MMXIV-MMXVI) et de Polonis apocryphis Novi Testamenti (annis MMXIX-MMXXII). Ex anno MMXVII curat etiam Latinam partem Certaminis Poetici Sarbieviani, quod Plonsciae instituitur. Ceteroqui multis annis munere organoedi in Ecclesia Catholica functus est nec non tirocinium horologiarii fecit, qua de causa etiam opuscula Latina ad musicen, artem organa et horologia struendi nec non ad alias provincias artificiorum spectantia eum maxime alliciunt.

Opuscula selecta:

Loch M., Latine loquor! – Czyli żywa łacina jako metoda dydaktyczna, Symbolae Philologorum Posnaniensium, tomus XXV, nr 2, pp. 137-151, http://pressto.amu.edu.pl/index.php/sppgl/article/view/5728, 2015.

Loch M., Kilka uwag na temat polskiej edycji SEKSUALIZMÓW ŁACIŃSKICH Jamesa N. Adamsa, Symbolae Philologorum Posnaniensium, tomus XXIV, nr 1, pp. 276-283, 2014.

Loch M., Żywa łacina – między prawdą a mitem. Zarys historii zjawiska oraz próba zdefiniowania terminu żywa łacina, Literary and Language Studies of Warsaw, nr 3, pp. 153-170, http://www.lingwistyka.edu.pl/Roczniki/Index, 2013.

Loch M., Facca Danilo, Brotto Luisa, Johannes Regius: Exercitationum peripateticarum libri II, Wydawnictwo Naukowe Sub Lupa, Warszawa, 2020.

Loch M., Domagała Sebastian, Ochman Katarzyna, Latin Teaching in Poland: A New Renaissance with Communicative Approaches?, in „Communicative Approaches for Ancient Languages”, red. Mair E. Lloyd, Steven Hunt, pp. 161-177, Bloomsbury Publishing, London-New York-Oxford-New Delhi-Sydney, 2021.

Loch M., Łacińskojęzyczne źródła Żywota św. Anny, in „Źródła staropolskich apokryfów. Pytania, problemy, perspektywy”, Poznań, 10-11 grudnia 2020, Zakład Historii Języka Polskiego UAM, 2020.

Loch M., Animadversiones quaedam in marginalia exemplaris Sd.614.82 (BUW) Evangelii sec. Matthaeum, ed. Regimontanae (A.D. 1551) a Ioanne Malecio exarata, in „Nil sine litteris – scripta in honorem professoris Venceslai Walecki”, red. T. Nastulczyk, S. Siess-Krzyszkowski, Kraków 2018, pp. 465-478.